

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 7: Versus 10
Igitur in die,etc. Hoc est post octavam scenophegiae solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitae finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava aetate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in coelestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper laetentur, laudantes Deum in omnibus bonis quae in Christo Pater contulit populo Christiano.